Lingua Latina - Mater Linguarum

I. Moderne Literatur in lateinischem Gewand
a.) Ante legem (auctor Franz Kafka)
b.) Cor loquax (auctor Edgar Allan Poe)

II. Lateinische Spielereien
a.) Versus fratri Joachimo dedicati diei natalis causa (auctor Nicolaus Coesterus)
b.) Verse, gewidmet Bruder Achim zum 50. Geburtstag (Verfasser: Claus Coester)
III. Versus memoriales (zusammengestellt von Andreas Thierfelder, dem Altmeister der lateinischen Sprache)


I. Moderne Literatur in lateinischem Gewand

Ante legem (auctor Franz Kafka)

Ante legem ostiarius stat. Ad hunc ostiarium vir rusticus venit et orat, ut admittatur. Sed custos dicit eo tempore ingressum ei permitti non posse. Vir cogitat et tum interrogat, num sibi postea facultas legem ineundi detur. "Fieri potest", ostiarius respondet, "sed haud eo tempore". Quod porta legis - ut solet - patet et ostiarius paulum cedit, vir rusticus se demittit per portam in partem interiorem spectaturus. Quod ostiarius animadvertens ridet dicitque: "Si te tantopere lacessit, tempta intrare me vetante. Sed memento: potens sum, quamquam ostiarius infimus sum. Ante omnem sequentem portam alius ostiarius stat. Ego ipse vultum ne tertii quidem tolerare queo." Tales difficultates vir rusticus non exspectavit. Lex omnibus et semper patere dicitur. Sed ostiarium pellitum attentius inspiciens, nasum acutum magnum, longam raram atram barbam constituit, ut id tempus maneat, quo sibi intrare liceat. Ostiarius ei sellam dat et eum prope portam sedere iubet. Hic dies annosque sedet. Multa conatur, ut admittatur, et ostiarium precibus suis fatigat. Ostiarius saepe eum interrogat - exempli gratia de patria et aliis de rebus - sed viles quaestiones sunt, quas domini magni quaerunt; postremo se eum nondum admissurum esse dicit. Vir, qui itineri omnibus rebus consuluit, omnibus vel carissimis utitur, ut ostiarium corrumpat. Qui quidem omnia accipit, simul autem dicit: "Tantum accipio, ne te quicquam praetermisisse putes." Multis annis vir rusticus ostiarium paene continenter observat aliis custodibus neglectis et hunc primum ostiarium solum impedimentum, ne in legem intret, habet. Adversum casum devovet, primis annis parum reverenter et magna voce; inveterascit et murmurat. Puerilis fit. Cum multos annos ostiarium inspexerit, in summa veste pellicea etiam pulices animadvertit, quos petit, ut se iuvent et animum custodis flectant. Postremo lumina oculorum hebetantur, sed non cognoscit, num circa se vere obscurius fiat aut oculi tantum fallant. Sed nunc in obscuro splendorem videt, qui inexstinctus ex ianua legis erumpit. Hinc non longum tempus vivet. Ante mortem in animo eius prudentia tota totius temporis colligitur in una percontatione, quam ostiario non iam proposuit. Oculis ei signum dat, quod corpus obrigescens non iam erigere potest. Ostiarius ad eum delabi debet, nam differntia magnitudinis valde mutata est, quod incommodum seni est. "Quid amplius nunc cognoscere cupis?" ostiarius interrogat, "Insatiabilis es!" Vir respondet: "Omnes legem petunt. Qui fit, ut nemo me excepto tot annis aditum petiverit?" Ostiarius virum moriturum videt et aures abeuntes assecuturus vociferatur: "Hic nemo praeter te aditum habere potuit, nam haec ianua tibi soli destinata erat. Nunc ibo et istam claudam."

 


in linguam Latinam translatum a Nicolao Coestero a.d. III Non.Ian.anno MCMLXCV Dabornahae


Back to Mainmenu

Cor loquax (auctor Edgar Allan Poe)

Hercle, nervis infirmis, infirmissimis nervis fui et adhuc sum. Sed qua de causa me mente alienatum habetis? Morbus sensus meos acuit neque delevit neque obscuravit. Plane incredibilis erat sensus audiendi. Audiebam, quae in caelo et in terra facta sunt. Audiebam, quae in locis infernis facta sunt. Qua de causa insanio? Attenti este et videte, quam prudenter, quam quiete ordinem rerum vobis narrem! Impossibile est dicere, quomodo consilium primum ceperim, sed semel captum me dies noctesque persecutum est. Res nulla erat. Animi concitatio me non agitavit. Senem dilexi. Numquam mihi iniurias intulerat, numquam me violaverat. Aurum eius non avebam. Puto oculum eius fuisse. Sane, ita erat. Alter oculus eius speciem oculi vulturis habuit. Color caeruleus oculi pallore deformis et membranula tectus erat. Quotiens iste oculus me aspexit, frigore rigui. Et pedetentim et gradatim animum induxi, ut seni vitam adimerem et eo modo aspectum oculi in omne tempus amitterem. Hoc est discrimen: vos me amentem habetis. Amentes autem nihil ad effectum adducunt. Utinam me vidissetis! Utinam vidissetis, quam prudenter agerem, qua animadversione, qua providentia, qua dissimulatione uterer. Numquam senem comitate maiore affeci quam his diebus, priusquam eum interfeci. Et quaque nocte - tempore mediae noctis -ansam portae eius pressi et lenissime aperui. Tum porta capiti meo satis aperta lucernam clausam - nulla lux evadere potuit - per rimam induxi et post caput meum. Risissetis, si vidissetis, quam apposite id induxi. Tarde id movi, tardissime, ne senem dormientem turbarem. Una hora praeteriit me caput totum per hiatum portae inserente, ut eum in lecto cubantem spectarem. Eheu! Num demens tanta prudentia usus esset? Et toto capite inserto lucernam caute ac diligenter aperui, dum singulum fulmen tenue in vulturis oculum incideret. Quod septem longas noctes feci, media nocte, sed semper oculum clausum inveni et propterea impossibile erat facinus committere; nam non senex, sed oculus malus me insultavit. Et prima luce cuiusque diei audax cubiculum eius intravi, impudenter locutus sum eum comiter appellans et interrogans, num bene dormivisset. Agite! Perspicacissimus senex esse debuit, ut praesentiret me quaque nocte media nocte se dormientem aspecturum esse. Nocte octava iam cautius egi quam ante in aperienda porta. Limax celerius movetur quam manum meam movebam. Numquam vires meas atque ingenii acumen ita sensi ut hac nocte. Sensum triumphalem vix domare potui. Cogitatio solum me esse, qui gradatim portam aperiret, et eum ne somniare quidem de clandestinis factis et mentibus! Haec cogitans furtim cachinnare debebam, et fortasse me audiverat, nam subito in lecto movetur quasi terrore captus. Putetis me hoc momento recepisse - falso! In camera tenebrae piceae erant - nam luminaria timore effractariorum clausa erant - et ita sciebam eum portam aperiendam sentire non posse, et ansam lenissime premere perrexi. Capite meo inserto lucernam aperturus sum, cum subito pollex meus bulla plumbi albi lapsus est et senex in lecto se erigens clamavit: "Quis est?" Ne hiscere quidem ausus sum et silui. Unam horam immotus steti. Eo spatio eum procumbere non sensi. Continenter in lecto erectus sedit et auscultavit. Idem feceram per noctes sonos ligni vermiculorum in pariete subauscultans. Subito gemitum parvum audivi, et scivi esse sonum horroris mortiferi. Non erat sonus molestiae aut aegritudinis, minime! Erat lenis et suffocatus sonus, qui dolore maximo vexatus ex ima anima solvitur. Quem sonum optime noveram! Nonullis noctibus, media nocte, cum omnes homines dormiebant, ex meo ipso pectore emersit et eius vox terribilis resonans terrorem amplificavit, qui me insanem reddidit. Omnia mihi nota sunt. Scivi,quid senex sentiret, et ei miseritus sum, quamquam secreto furtim cachinnavi. Scivi eum vigilantem cubuisse primo sono parvo audito, cum in lecto versatus esset. Iam maiore vi timor eum moverat. Eum temere ortum habere temptaverat, sed ei non feliciter cesserat. Cogitatione sibi finxerat ventum tantum in camino flare vel murem tantum esse,quae per solum cucurrerit, vel locustam, quae singularem stridorem edidit. In talibus coniecturis acquiescere conatus erat, sed totas infirmas habuit. Omnia infirma erant, nam mors eum anguste praeterierat et umbram atram super eum panderat. Neque vidit neque audivit, sed malis praesensionibus impressus, quae ex umbra nulli cernenda emanabant,  caput meum in camera esse sensit.  Postquam spatium patientissime mansi et non audivi, eum recubuisse, constitui, ut  lucernam paulum, paululum aperirem. Ita feci. Animo cogitare nequitis, quam tarde, quam tardissime fecerim. Postremo singulus radius gracilis araneis similis ex fissura erupit et in ipsum oculum vulturii incidit. Apertissimus erat et eum aspiciens saevitia captus sum. Eum summa cum perspicuitate vidi, eius hebetatum caeruleum colorem, qui membranula taetra tectus erat. Quo medulla mea frigore concrevit. Alias partes faciei figuraeque senis animadvertere non potui, quod radium luminis duce natura sua in ipsum horribilem locum flexeram. Et nunc, nonne vobis dixi maiorem aciem sensuum esse, id, quod vos falso amentiam putatis? Nunc in aurem meam lenis hebetatus celeriter pulsans sonus invasit, qui strepitui horologii texto glomerati similis erat. Hunc quoque sonum non ignoravi: Cor senis erat, quod pulsavit. Quae res saevitiam meam incitavit ut percussio tympani militem ad fortitudinem stimulat. Sed eo momento quoque constiti et vix spirans quievi. Lanternam non movi et radium luminis loco suo non motum in oculum vertebam. Interim tympaniolorum exsecrandus fragor crescebat. Celer, celerior, celerrimus et clarus clarior clarissimus factus est. Timor senis immensus esset. Cor eius sono maiore pulsavit et sonus amplificabatur, comprehenditisne me? Retuli me esse nervis infirmis et profecto sum ! Et nunc hora nocturna daemonum silentio horribili domus antiquae circumdatus accepi illum numquam auditum sonum : maiora erant. Terrore captus eram. Sed nonnulla momenta temporis immotus steti. Palpitatio autem crevit et crevit. Sensi cor meum scindi. Et nova anxietas me vexavit: Aliquis sonum audiat. Hora senis venerat. Fero cum clamore lanternam scissi et in cubiculum incurri. Semel senex clamavit, semel tantum. Temporis puncto eum in solum detraxeram et lodice gravi obrueram. Tum laete risi, quod haec res finita erat. At cor eius aliquot momenta temporis fusco cum sono pulsabat. Quae res autem me paululum tantum turbavit, quod per parietem audiri non poterat. Postremo sonus evanuit. Senex mortuus erat. Ventralia in lectum rettuli et corpus exanimatum inspexi. Profecto mortuus erat. Manum meam in corde eius posui et nonulla momenta temporis ibi reliqui. Venarum pulsus auditus non est. Mortuus erat. Oculus eius me numquam vexaverit.Si ultra me insanem esse putabitis, desinetis, cum vobis describam, quo ingenioso modo cadaver abdiderim. Nox fugit et festinanter, sed maximo silentio gessi. Proxime cadaver dissecandum erat. Et caput et bracchia et femora amputavi. Tum tres axes coaxationis detexi et omnia sub solo celavi. Axes tam appositos eodem in loco reposui, ut nullus oculus humanus (ne eius quidem) quicquam suspiceret. Nihil purgandum erat, neque sanguis neque ulla macula neque similia : cautissimus fui. Omnia in lacu posita sunt. Quibus rebus confectis hora quarta erat et tenebrosum ut tempore mediae noctis. Cum campana turris ecclesiae horam plenam indicavit, ianua vehementer pulsata est. Securo animo ad portam ii aperiendi causa. Quid mihi metuendum fuit? Tres viri intraverunt, qui officiosissime se ministros publicos esse ostenderunt. Clamorem quendam noctu a vicino esse auditum, suspectum esse fortasse locum lusorium non legitimum esse, nuntiatum esse sedi publicae officii seque magistratus missos esse rem eo ipso loco inquisitum. Subrisi, nam quid metui? Dominos salvere iussi. Clamorem me somniantem edidisse dixi. Senem excurrisse inieci. Viros totam per domum duxi iubens eos acutius inquirere. Postremo eos in cameram senis duxi. Thesauros eius parvos monstravi, qui omnes bene conservati intactique erant. Confidentissime sellas apportavi eosque rogavi, ut ex laboribus recrearent. Egomet sedem meam in eo ipso loco posui, ubi cadaver abditum erat. Magistratus, quibus factis meis persuasum erat, contenti erant. Affectio animi mei optima erat. Domini consederunt, confidenter omnia percontabar, iucundissime confabulati sumus. Sed paulo tempore praeterito me albescere sensi et optavi, ut illi in extrema parte orbis terrarum essent. Dolores capitis me vexabant et susurrus in auribus meis erat, illi autem manserunt et garriebant.  Susurrus clarior factus est, perseverabat et crevit. Ego liberior garriebam, ut hunc sensum amitterem, sed sonus durabat et sensim quasdam formas accepit, donec denique sensi eum sonum non esse in auribus meis ! Sine dubio eo momento expallui, sed celerius garriebam et voce altiore. Sonus autem crescebat - et quid facerem? Lenis obtusa celeriter pulsans vox erat, quomodo horologium, quod textilibus glomeratum est, sonat. Anhelavi, biocolytae nihil audiverunt. Celerius et vehementius locutus sum sonitu crescente. Surrexi et de rebus parvulis dixi altissimis vocibus et gestibus feris utens – sonitus crescebat. Qua de causa non abscedere volebant? Gravibus gradibus trepidabam, furiosus  propter oculos inquirentes virorum, sed strepitus accrevit. Mehercle, quid facerem? Irascebar, furebam, insaniebam. Sellam, in qua sederam, cepi et volui eam pendere, ut solum creparet, omnia autem sono obstrepebatur et clarior factus est. Factus est clarior, clarior, clarior. Et isti viri garriebant et subridebant. Num possibile erat, ut eum non audirent? Edepol! Immo vero audiebant! Suspicabantur! Sciebant! Gaudebant extremo pavore meo! Ita sensi, ita sentio hoc momento. Sed unum melius esset hac desperatione, unum prius tolerari posset quam haec ludificatio. Hunc risum simulatum non iam tolerare potui. Sensi me clamare aut mori debere. Et nunc – rursus – illi, - clarius! clarius! clarius! "Flagitiosi!" clamavi. "Nolite dissimulare diutius! Facinus confiteor! Tabulas convellite! Ibi, ibi! - ibi cor eius pulsat, istud foedum cor!"  (Translatio finita est postridie Idus Februarias anno MMIII)

 

 


in linguam Latinam translatum a Nicolao Coestero mense Maio anno MCMXCVII Dabornahae


Back to Mainmenu

II. Lateinische Spielereien

Versus fratri Joachimo dedicati diei natalis causa


Curriculo annorum nunc quinquaginta peracto
summo ab monte vide aetatis cursum venturae!
Addas praeteritis annis iam tempore edaci
multos felices Fortuna te comitante!

Fratri Joachimo dedicatum die natalis causa a.d.IX Kal.Iul. anno MCMXCVII


auctor Nicolaus Coesterus a.d. IV. Id. Iun.anno MCMXCVII Dabornahae in Germania


Back to Mainmenu


Verse, gewidmet Bruder Achim zum 50. Geburtstag

Hast Du der fünfzig Jahre Bahn nun durcheilet erfolgreich,
blick´ von des Berges Gipfel getrost auf die Zeiten, die kommen!
Trotzend dem Zahne der Zeit, vermehr´ die verstrichenen Jahre,
vielfach und glücklich geprägt in Fortunas steter Begleitung!

Bruder Achim zum 50. Geburtstag am 23. Juni 1997 gewidmet


Verfasser: Claus Coester, 10.Juni 1997 Dauborn in Deutschland


Back to Mainmenu





III. Versus memoriales (zusammengestellt von Andreas Thierfelder, dem Altmeister der lateinischen Sprache)


1) Iambicus dimeter acatalectus (Hor.Epod. 1,2)

Amíce, própugnácula

2) Iambicus dimeter catalecticus (Petron. fr. 21,1)

Anús recócta víno

3) Iambicus trimeter acatalectus/Iambicus senarius (Catull 4,1)

Phasélus ílle, quém vidétis, hóspités

4) Scazon/Choliambus/Hinkiambus (Catull 8,1)

Misér, Catúlle, désinás inéptíre

5) Iambicus trimeter catalecticus (Hor.Carm.2,18,2)

Meá renídet ín domó lacúnar

6) Iambicus tetrameter acatalectus/Iambicus octonarius (Plaut. Merc. 122)

Quam réstitó, tam máximé res ín períclo vórtitúr

7) Iambicus tetrameter catalecticus/Iambicus septenarius (Catull 25,1)

Cináede Thálle, mólliór cunículí capíllo

8) Trochaicus dimeter brachycatalectcus/Trochaica tripodia/Ithyphallicus

(Hor.Carm. 1,4,1)

Véris ét Favóni

9) Trochaicus dimeter catalecticus/Lecythion (Hor.Carm.2,18,1)

Nón ebúr neque áureúm

10) Trochaicus tetrameter acatalectus/Trochaicus octonarius (Plaut.Pseud.164)

Vórsa spársa térsa stráta láutaque únctaque ómnia út sint

11) Trochaicus tetrameter catalecticus/Trochaicus septenarius (Pervigil.Veneris 1/Anth.

Lat.200 Ri.)

Crás amét, qui númquam amávit, quíque amávit, crás amét.

12) Anapaesticus monometer acatalectus (Sen.Herc.fur.138 Leo)

Patriúsque furór

13) Anapaesticus dimeter acatalectus (Sen.Hetrc.fur. 138)

Ágitát curás aperítque domós

14) Anapaesticus dimeter catalecticus in syllabam/Paroemiacus (Plaut.Amph.574)

Hómo hic ébrius ést, ut opínor

15) Anapaesticus tetrameter acatalectus/Anapaesticus octonarius (Plaut.Pers.793)

Ne sís me unó digito áttigerís ne te ád terrám scelus ádfligám

16) Anapaesticus tetrameter catalecticus in syllabam/Anapaesticus septenarius

(Plaut.Mil 1042)

Hominém tam púlchrum et práeclarúm virtúte et fórma et fáctis

17) Dactylicus tetrameter acatalectus/Alcmanicum acatalectum (Enn.fragm.52)

Ádveniét, fera vélivolántibus

18) Dactylicus tetrameter catalecticus in bisyllabum/colon Archilochium

(Hor.epod.12,2)


Múnera quíd mihi quídve tabéllas


19) Dactylicus tetrameter catalecticus in syllabam/Alcmanicum catalecticum

(Plaut.Cas.747)

Séd lepidé nitidéque voló

20) Dactylicus trimeter catalecticus in syllabam/Hemiepes (Hor.Carm.4,7,16)

Púlvis et úmbra sumús

21) Dactylicus pentameter (Prop.1,12,20)

Cýnthia príma fuít, Cýnthia fínis erít

22) Dactylicus hexameter catalecticus in bisyllabum/Versus herous

(Verg.Aen.1,1)

Árma virúmque canó Troiáe, qui prímus ab óris

23) Bacchiacus tetrameter acatalectus (Plaut.Amph.175)

Habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre

24) Bacchiacus hexameter acatalectus (Plaut.Amph. 633)

Satín parva rés est volúptatum in víta atque in áetate agúnda

25) Creticus tetrameter acatalectus (Plaut.Amph. 219)

Póstquam utrímque éxitúmst máxumá cópiá

26) Creticus tetrameter catalecticus in bisyllabum (Plaut.Most.329)

Sí cadés, nón cadés, quín cadám técum

27) Ionicum a minore decametrum acatalectum (Hor.Carm. 3,12,1)

Miserárum est neque amóri dare lúdum neque dúlci mala víno

lavere áut exanimári metuéntis patruáe verbera línguae

28) Ionicus a minore dimeter anaclomenos acatalectus/Anacreonteus

(Laev.(?) Fr. 14,2)

Ioca dícta rísistántes

29) Ionicus a minore dimeter anaclomenos catalecticus in trisyllabum

(Sen.Med. 857)

Quis crédat éxulém

30) Ionicus a minore tetrameter (bis) anaclomenos catalecticus in trisyllabum/

Galliambus (Catull 63,35; ib. 1)

Itaque út domúm Cybébes tetigére lássuláe


Super álta véctus Áttis celerí rate máriá

31) Ionicus a maiore tetrameter catalecticus in bisyllabum/Sotadeus (Plaut.Amph. 168)

Nóctésque diésque ássiduó satís supérque est

32) Choriambicus tetrameter acatalectus (Plaut.Men. 110)

Ní mala, ní stúlta siés, ni índomita ímpósque animí

33) Thymelicus (Plaut.Most. 339)

(Écquis híc ést? Adést.) Éu, Philolachés

34) Dochmii (Plaut.Capt. 506)

Rogó sýngraphúm: datúr mi ílicó

35) Hypodochmius (Liv.Andronicus frg.trag.20)

dá mihi hásce opés oder

(Caecilius frg. com.280)

dí boní, quid hóc?

36) Versus Saturnius/Versus Metellorum (Fr.poet.Rom. ed Morel p. 28)

Malúm dabúnt Metélli Náevió poétae

37) Glyconeus (II) (Hor.Carm. 3,9,1)

Dónec grátus erám tibí

38) Pherecrateus (II) (Catull 61,100)

Pródeás, nova núpta

39) Iambicus dimeter acatalectus + colon Reizianum/versus Reizianus

(Plaut.Aul. 158)

Cum máximá possúm tibí, fratér, dare dóte

40) Adonius (Catull 51,4)

Spéctat et áudit

41) Aristophaneus/Pherecrateus I (Hor.Carm. 1,8,1)

Lýdia, díc per ómnes

42) (Glyconeus + Pherecrateus / Priapeus (Catull fr.1)

Húnc lucúm tibi dédicó cónsecróque Priápe

43) Alcaicus hendecasyllabus (Hor.Carm 3,1,1/2)

Odí profánum vólgus et árceó

44) Sapphicus hendecasyllabus (Catull 51,1)


Ílle mí par ésse déo vidétur

45) Phalaeceus/Catulli hendecasyllabus (Catull 1,1)

Cuí donó lepidúm novúm libéllum

46) Asclepiadeus minor (Hor.Carm. 1,1,1)

Máecenás atavís édite régibús

47) Asclepiadeus maior (Hor.Carm. 1,18,1)

Núllam, Váre, sacrá víte priús séveris árborém

48) Sapphicus maior/XV syllabarum (Hor.Carm 1,8,2)

Hóc deós veré, Sybarín cúr properés amándo

49) Alcaicus decasyllabus (Hor.Carm. 3,1,4)

Vírginibús puerísque cánto

50) Alcaicus enneasyllabus (Hor.3,1,3)

Audíta Músarúm sacérdos

51) Hemiepes +Iambicus dimeter acalectus/Elegiambus (Hor.Epod. 11,2)

Scríbere vérsiculós amóre pércussúm graví

52) Iambicus dimeter acalectus + Hemiepes/Iambelegus (Hor.Epod.13,6)

Tu vína Tórquató mové cónsule préssa meó

53) Alcmanicum acatalectum + Ithyphallicus/versus Archilochius (Hor.Carm.1,4,1)

Sólvitur ácris hiéms gratá vice véris ét Favóni

Back to Mainmenu




Click here to mail suggestions


© by Claus Coester 1997-2004. Alle Rechte sind vorbehalten.
Last Update: 31.01.2004 18:13